A         A         A         A

022 Canticum Canticorum - Songs

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8

* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

1:1 SPONSA. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,

1:2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

1:3 CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

1:4 SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

1:5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.

 < 
1:6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

1:7 SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

1:8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

1:9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.

1:10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

 < 
1:11 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

1:12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.

1:13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

1:14 SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.

1:15 SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.

 < 
1:16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.


* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

2:1 Ego flos campi, et lilium convallium.

2:2 SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

2:3 SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

2:4 Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.

2:5 Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

 < 
2:6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

2:7 SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

2:8 SPONSA. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

2:9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

2:10 En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :

 < 
2:11 jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.

2:12 Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;

2:13 ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :

2:14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

2:15 SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.

 < 
2:16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

2:17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.


* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

3:1 In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.

3:2 Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.

3:3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea vidistis ?

3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.

3:5 SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

 < 
3:6 CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?

3:7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,

3:8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

3:9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ;

3:10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.

 < 
3:11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.


* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

4:1 SPONSUS. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.

4:2 Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.

4:3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.

4:4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.

4:5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

 < 
4:6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.

4:7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

4:8 Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

4:9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

4:10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

 < 
4:11 Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

4:12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

4:13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

4:14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.

4:15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.

 < 
4:16 SPONSA. Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.


* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

5:1 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.

5:2 SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis : SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.

5:3 SPONSA. Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ? lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos ?

5:4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.

5:5 Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

 < 
5:6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quæsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi.

5:7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

5:8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

5:9 CHORUS. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?

5:10 SPONSA. Dilectus meus candidus et rubicundus ; electus ex millibus.

 < 
5:11 Caput ejus aurum optimum ; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.

5:12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.

5:13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.

5:14 Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.

5:15 Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.

 < 
5:16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

5:17 CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quæremus eum tecum.


* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

6:1 SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

6:2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

6:3 SPONSUS. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

6:4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

6:5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

 < 
6:6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

6:7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

6:8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

6:9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

6:10 SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

 < 
6:11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

6:12 CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.


* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

7:1 SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.

7:2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

7:3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.

7:4 Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.

7:5 Caput tuum ut Carmelus ; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

 < 
7:6 SPONSUS. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !

7:7 Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.

7:8 Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.

7:9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

7:10 SPONSA. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

 < 
7:11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

7:12 Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.

7:13 Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.


* ----------------------------------------

Canticum Canticorum Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

8:1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

8:2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

8:3 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

8:4 SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

8:5 CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

 < 
8:6 SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

8:7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

8:8 CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?

8:9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

8:10 SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

 < 
8:11 CHORUS FRATRUM. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

8:12 SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

8:13 SPONSUS. Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

8:14 SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Songs

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)