A         A         A         A

107 Ad Corinthios I - Corinthians 1

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1:1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,

1:2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1:4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :

1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.

 < 
1:6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :

1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,

1:8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

1:9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

1:10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

 < 
1:11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.

1:12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.

1:13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?

1:14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :

1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

 < 
1:16 Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.

1:17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

1:19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

1:20 Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?

 < 
1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

1:22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :

1:23 nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

1:24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :

1:25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

 < 
1:26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :

1:27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :

1:28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :

1:29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

1:30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :

 < 
1:31 ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

2:1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.

2:2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

2:3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :

2:4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :

2:5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

 < 
2:6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :

2:7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,

2:8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.

2:9 Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :

2:10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

 < 
2:11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

2:12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :

2:13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

2:14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.

2:15 Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.

 < 
2:16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

3:1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,

3:2 lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.

3:3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?

3:4 Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?

3:5 ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.

 < 
3:6 Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.

3:7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.

3:8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

3:9 Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.

3:10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.

 < 
3:11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.

3:12 Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,

3:13 uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.

3:14 Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.

3:15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

 < 
3:16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?

3:17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

3:18 Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

3:19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.

3:20 Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.

 < 
3:21 Nemo itaque glorietur in hominibus.

3:22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :

3:23 vos autem Christi : Christus autem Dei.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

4:1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

4:2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.

4:3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.

4:4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.

4:5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.

 < 
4:6 Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.

4:7 Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?

4:8 Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.

4:9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.

4:10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.

 < 
4:11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,

4:12 et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :

4:13 blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

4:14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.

4:15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.

 < 
4:16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

4:17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.

4:18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.

4:19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.

4:20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

 < 
4:21 Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

5:1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.

5:2 Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.

5:3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,

5:4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,

5:5 tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

 < 
5:6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?

5:7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.

5:8 Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis.

5:9 Scripsi in epistola : Ne commisceamini fornicariis :

5:10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.

 < 
5:11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.

5:12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?

5:13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

6:1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?

6:2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?

6:3 Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?

6:4 Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.

6:5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?

 < 
6:6 Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?

6:7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?

6:8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.

6:9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,

6:10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

 < 
6:11 Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

6:12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.

6:13 Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.

6:14 Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.

6:15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.

 < 
6:16 An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.

6:17 Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.

6:18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

6:19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?

6:20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

7:1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :

7:2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.

7:3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.

7:4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.

7:5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

 < 
7:6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.

7:7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.

7:8 Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.

7:9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.

7:10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :

 < 
7:11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.

7:12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.

7:13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :

7:14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.

7:15 Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.

 < 
7:16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?

7:17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.

7:18 Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.

7:19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.

7:20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.

 < 
7:21 Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.

7:22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.

7:23 Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.

7:24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

7:25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.

 < 
7:26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.

7:27 Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.

7:28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.

7:29 Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :

7:30 et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :

 < 
7:31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.

7:32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.

7:33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.

7:34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.

7:35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.

 < 
7:36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.

7:37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.

7:38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.

7:39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.

7:40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

8:1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.

8:2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

8:3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.

8:4 De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.

8:5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :

 < 
8:6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

8:7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.

8:8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.

8:9 Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

8:10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?

 < 
8:11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?

8:12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

8:13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 9  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

9:1 Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?

9:2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

9:3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :

9:4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?

9:5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?

 < 
9:6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?

9:7 Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?

9:8 Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?

9:9 Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?

9:10 an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

 < 
9:11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?

9:12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.

9:13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?

9:14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

9:15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

 < 
9:16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.

9:17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

9:18 Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

9:19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.

9:20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :

 < 
9:21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.

9:22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

9:23 Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.

9:24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.

9:25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.

 < 
9:26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :

9:27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 10  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

10:1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

10:2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :

10:3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

10:4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :

10:5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.

 < 
10:6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

10:7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

10:8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

10:9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10:10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

 < 
10:11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.

10:12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

10:13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

10:14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :

10:15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

 < 
10:16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?

10:17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

10:18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?

10:19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?

10:20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :

 < 
10:21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

10:22 An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

10:23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

10:24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.

10:25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

 < 
10:26 Domini est terra, et plenitudo ejus.

10:27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

10:28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :

10:29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?

10:30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?

 < 
10:31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.

10:32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :

10:33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 11  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

11:1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

11:2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.

11:3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.

11:4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.

11:5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.

 < 
11:6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.

11:7 Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.

11:8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.

11:9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.

11:10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.

 < 
11:11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.

11:12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.

11:13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?

11:14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :

11:15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.

 < 
11:16 Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.

11:17 Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.

11:18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.

11:19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.

11:20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.

 < 
11:21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.

11:22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.

11:23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,

11:24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.

11:25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.

 < 
11:26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.

11:27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

11:28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.

11:29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.

11:30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.

 < 
11:31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

11:32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

11:33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.

11:34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 12  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

12:1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.

12:2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

12:3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.

12:4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :

12:5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :

 < 
12:6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.

12:7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

12:8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :

12:9 alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :

12:10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

 < 
12:11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12:12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.

12:13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.

12:14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

12:15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

 < 
12:16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?

12:17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

12:18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

12:19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

12:20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

 < 
12:21 Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

12:22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :

12:23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

12:24 Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem,

12:25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

 < 
12:26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

12:27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

12:28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

12:29 Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?

12:30 numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?

 < 
12:31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 13  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

13:1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.

13:2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

13:3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

13:4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,

13:5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

 < 
13:6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :

13:7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

13:8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.

13:9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

13:10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

 < 
13:11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.

13:12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13:13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 14  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

14:1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.

14:2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.

14:3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.

14:4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.

14:5 Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.

 < 
14:6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?

14:7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?

14:8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?

14:9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.

14:10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.

 < 
14:11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.

14:12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.

14:13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

14:14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

14:15 Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.

 < 
14:16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.

14:17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.

14:18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.

14:19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.

14:20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.

 < 
14:21 In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.

14:22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.

14:23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?

14:24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :

14:25 occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

 < 
14:26 Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.

14:27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.

14:28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.

14:29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.

14:30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.

 < 
14:31 Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :

14:32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.

14:33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

14:34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

14:35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

 < 
14:36 An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?

14:37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.

14:38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.

14:39 Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.

14:40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 15  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58

15:1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

15:2 per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.

15:3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :

15:4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :

15:5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :

 < 
15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

15:7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

15:8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

15:9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

15:10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

 < 
15:11 sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.

15:12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

15:13 Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

15:14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

15:15 invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

 < 
15:16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

15:17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

15:18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

15:19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

15:20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

 < 
15:21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

15:22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

15:23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

15:24 Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

15:25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

 < 
15:26 Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :

15:27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

15:28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

15:29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?

15:30 ut quid et nos periclitamur omni hora ?

 < 
15:31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

15:32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

15:33 Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.

15:34 Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

15:35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

 < 
15:36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

15:37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

15:38 Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

15:39 Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

15:40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

 < 
15:41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :

15:42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

15:43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

15:44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

15:45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

 < 
15:46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

15:47 Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.

15:48 Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.

15:49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

15:50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

 < 
15:51 Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

15:52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.

15:53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.

15:54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.

15:55 Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?

 < 
15:56 Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.

15:57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

15:58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios I Caput 16  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

16:1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

16:2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.

16:3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

16:4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.

16:5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.

 < 
16:6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.

16:7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

16:8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.

16:9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.

16:10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.

 < 
16:11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.

16:12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

16:13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.

16:14 Omnia vestra in caritate fiant.

16:15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :

 < 
16:16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.

16:17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :

16:18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

16:19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.

16:20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

 < 
16:21 Salutatio, mea manu Pauli.

16:22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.

16:23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

16:24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Corinthians 1

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)