A         A         A         A

034 Nahum - Nahum

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1 2 3

* ----------------------------------------

Nahum Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1:1 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei.

1:2 Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.

1:3 Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.

1:4 Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

1:5 Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.

 < 
1:6 Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.

1:7 Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se

1:8 et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.

1:9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio.

1:10 Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.

 < 
1:11 Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.

1:12 Haec dicit Dominus: “ Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra.

1:13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam ”.

1:14 Et praecipiet super te Dominus: “ Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ”.


* ----------------------------------------

Nahum Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

2:1 Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.

2:2 Ascendit, qui dispergat, contra te. “ Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ”.

2:3 Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt.

2:4 Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.

2:5 In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

 < 
2:6 Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum.

2:7 Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit.

2:8 Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.

2:9 Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. “ State, state! ”; sed non est qui revertatur.

2:10 “ Diripite argentum, diripite aurum! ”. Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.

 < 
2:11 Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.

2:12 Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?

2:13 Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.

2:14 “ Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ”.


* ----------------------------------------

Nahum Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

3:1 Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina.

3:2 Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes

3:3 et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.

3:4 Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.

3:5 “ Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.

 < 
3:6 Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.

3:7 Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet: “Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quaeram consolatorem tibi?”.

3:8 Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius.

3:9 Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.

3:10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.

 < 
3:11 Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico.

3:12 Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis.

3:13 Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos.

3:14 Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.

3:15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus. Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta.

 < 
3:16 Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.

3:17 Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.

3:18 Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget.

3:19 Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ”.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Nahum

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)