A         A         A         A

102 Marcus - Mark

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

* ----------------------------------------

Marcus Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45

1:1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.

1:2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;

1:3 vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius”,

1:4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.

1:5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.

 < 
1:6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

1:7 Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.

1:8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.

1:9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.

1:10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;

 < 
1:11 et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.

1:12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum.

1:13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

1:14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei

1:15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.

 < 
1:16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.

1:17 Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.

1:18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.

1:19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,

1:20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.

 < 
1:21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.

1:22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.

1:23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit

1:24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”.

1:25 Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”.

 < 
1:26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.

1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”.

1:28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.

1:29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.

1:30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.

 < 
1:31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.

1:32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;

1:33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.

1:34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.

1:35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.

 < 
1:36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;

1:37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”.

1:38 Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.

1:39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.

1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”.

 < 
1:41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”;

1:42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

1:43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum

1:44 et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”.

1:45 At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.

 < 

* ----------------------------------------

Marcus Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

2:1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.

2:2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.

2:3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.

2:4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.

2:5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”.

 < 
2:6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:

2:7 “ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.

2:8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris?

2:9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”?

2:10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - :

 < 
2:11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”.

2:12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.

2:13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

2:14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.

2:15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.

 < 
2:16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”.

2:17 Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.

2:18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.

2:19 Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;

2:20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.

 < 
2:21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.

2:22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.

2:23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.

2:24 Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”.

2:25 Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?

 < 
2:26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”.

2:27 Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;

2:28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

3:1 Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;

3:2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.

3:3 Et ait homini habenti manum aridam: “ Surge in medium ”.

3:4 Et dicit eis: “ Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ”. At illi tacebant.

3:5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manus eius.

 < 
3:6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

3:7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea

3:8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum.

3:9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum.

3:10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

 < 
3:11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”.

3:12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.

3:13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.

3:14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare

3:15 habentes potestatem eiciendi daemonia:

 < 
3:16 et imposuit Simoni nomen Petrum;

3:17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;

3:18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum

3:19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.

3:20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

 < 
3:21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ In furorem versus est ”.

3:22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.

3:23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere?

3:24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;

3:25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.

 < 
3:26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.

3:27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.

3:28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;

3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”.

3:30 Quoniam dicebant: “ Spiritum immundum habet ”.

 < 
3:31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

3:32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “ Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ”.

3:33 Et respondens eis ait: “ Quae est mater mea et fratres mei? ”.

3:34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “ Ecce mater mea et fratres mei.

3:35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.

 < 

* ----------------------------------------

Marcus Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

4:1 Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.

4:2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:

4:3 “ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.

4:4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.

4:5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;

 < 
4:6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.

4:7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.

4:8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.

4:9 Et dicebat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.

4:10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.

 < 
4:11 Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,

4:12 ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.

4:13 Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

4:14 Qui seminat, verbum seminat.

4:15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.

 < 
4:16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud

4:17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

4:18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,

4:19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

4:20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.

 < 
4:21 Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?

4:22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.

4:23 Si quis habet aures audiendi, audiat ”.

4:24 Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.

4:25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.

 < 
4:26 Et dicebat: “ Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

4:27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille.

4:28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

4:29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ”.

4:30 Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?

 < 
4:31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra;

4:32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare ”.

4:33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;

4:34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

4:35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”.

 < 
4:36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo.

4:37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.

4:38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: “ Magister, non ad te pertinet quia perimus? ”.

4:39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.

4:40 Et ait illis: “ Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ”.

 < 
4:41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “ Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ”.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43

5:1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.

5:2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,

5:3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,

5:4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;

5:5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.

 < 
5:6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum

5:7 et clamans voce magna dicit: “ Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”.

5:8 Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus immunde, ab homine ”.

5:9 Et interrogabat eum: “ Quod tibi nomen est? ”. Et dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quia multi sumus ”.

5:10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

 < 
5:11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;

5:12 et deprecati sunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ”.

5:13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.

5:14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.

5:15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.

 < 
5:16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.

5:17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.

5:18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.

5:19 Et non admisit eum, sed ait illi: “ Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ”.

5:20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.

 < 
5:21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.

5:22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

5:23 et deprecatur eum multum dicens: “ Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ”.

5:24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.

5:25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim

 < 
5:26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,

5:27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;

5:28 dicebat enim: “ Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ”.

5:29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.

5:30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigit vestimenta mea? ”.

 < 
5:31 Et dicebant ei discipuli sui: “ Vides turbam comprimentem te et dicis: “Quis me tetigit?”.

5:32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.

5:33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.

5:34 Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ”.

5:35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “ Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ”.

 < 
5:36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “ Noli timere; tantummodo crede! ”.

5:37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.

5:38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,

5:39 et ingressus ait eis: “ Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ”.

5:40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;

 < 
5:41 et tenens manum puellae ait illi: “ Talitha, qum! ” — quod est interpretatum: “ Puella, tibi dico: Surge! ” - .

5:42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.

5:43 Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

6:1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui.

6:2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?

6:3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.

6:4 Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.

6:5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;

 < 
6:6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.

6:7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;

6:8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,

6:9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.

6:10 Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.

 < 
6:11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.

6:12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;

6:13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

6:14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.

6:15 Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.

 < 
6:16 Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.

6:17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

6:18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.

6:19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:

6:20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.

 < 
6:21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,

6:22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”.

6:23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.

6:24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.

6:25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.

 < 
6:26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;

6:27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere

6:28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.

6:29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

6:30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.

 < 
6:31 Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.

6:32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.

6:33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.

6:34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.

6:35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;

 < 
6:36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”.

6:37 Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”.

6:38 Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.

6:39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.

6:40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.

 < 
6:41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.

6:42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;

6:43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

6:44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.

6:45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

 < 
6:46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

6:47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.

6:48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.

6:49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;

6:50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”.

 < 
6:51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;

6:52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.

6:53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.

6:54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum

6:55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

 < 
6:56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

7:1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;

7:2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes

7:3 — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;

7:4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum —

7:5 et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”.

 < 
7:6 At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;

7:7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”.

7:8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”.

7:9 Et dicebat illis: “ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

7:10 Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;

 < 
7:11 vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”,

7:12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri

7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”.

7:14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite:

7:15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”.

 < 
7:16

7:17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.

7:18 Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,

7:19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ”, purgans omnes escas.

7:20 Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;

 < 
7:21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,

7:22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:

7:23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”.

7:24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.

7:25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.

 < 
7:26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius.

7:27 Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.

7:28 At illa respondit et dicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”.

7:29 Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”.

7:30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

 < 
7:31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.

7:32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.

7:33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius

7:34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”.

7:35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.

 < 
7:36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.

7:37 Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38

8:1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:

8:2 “ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;

8:3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”.

8:4 Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”.

8:5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”.

 < 
8:6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.

8:7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.

8:8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

8:9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.

8:10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.

 < 
8:11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.

8:12 Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”.

8:13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.

8:14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.

8:15 Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”.

 < 
8:16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.

8:17 Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?

8:18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,

8:19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”.

8:20 “ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”.

 < 
8:21 Et dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.

8:22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.

8:23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.

8:24 Et aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”.

8:25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.

 < 
8:26 Et misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”.

8:27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”.

8:28 Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”.

8:29 Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.

8:30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

 < 
8:31 Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;

8:32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum.

8:33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ”.

8:34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

8:35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.

 < 
8:36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?

8:37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?

8:38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 9  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

9:1 Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.

9:2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;

9:3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.

9:4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.

9:5 Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.

 < 
9:6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.

9:7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.

9:8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.

9:9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

9:10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”.

 < 
9:11 Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.

9:12 Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?

9:13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.

9:14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.

9:15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.

 < 
9:16 Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”.

9:17 Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;

9:18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.

9:19 Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”.

9:20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.

 < 
9:21 Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia;

9:22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”.

9:23 Iesus autem ait illi: “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”.

9:24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”.

9:25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”.

 < 
9:26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”.

9:27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.

9:28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.

9:29 Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.

9:30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.

 < 
9:31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.

9:32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.

9:33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.

9:34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.

9:35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.

 < 
9:36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:

9:37 “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.

9:38 Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.

9:39 Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;

9:40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.

 < 
9:41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.

9:42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.

9:43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.

9:44

9:45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam.

 < 
9:46

9:47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,

9:48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;

9:49 omnis enim igne salietur.

9:50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.

 < 

* ----------------------------------------

Marcus Caput 10  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

10:1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.

10:2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.

10:3 At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”.

10:4 Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.

10:5 Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.

 < 
10:6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.

10:7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,

10:8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.

10:9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.

10:10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.

 < 
10:11 Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;

10:12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”.

10:13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.

10:14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.

10:15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.

 < 
10:16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.

10:17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.

10:18 Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.

10:19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.

10:20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.

 < 
10:21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.

10:22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.

10:23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.

10:24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire.

10:25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”.

 < 
10:26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.

10:27 Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”.

10:28 Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.

10:29 Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,

10:30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

 < 
10:31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.

10:32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:

10:33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus

10:34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.

10:35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.

 < 
10:36 At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.

10:37 Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”.

10:38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.

10:39 At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;

10:40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.

 < 
10:41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.

10:42 Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.

10:43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;

10:44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;

10:45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.

 < 
10:46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.

10:47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.

10:48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.

10:49 Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”.

10:50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.

 < 
10:51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.

10:52 Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 11  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

11:1 Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis

11:2 et ait illis: “ Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.

11:3 Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc”.

11:4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.

11:5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “ Quid facitis solventes pullum? ”.

 < 
11:6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.

11:7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.

11:8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.

11:9 Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!

11:10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ”.

 < 
11:11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.

11:12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.

11:13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.

11:14 Et respondens dixit ei: “ Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ”. Et audiebant discipuli eius.

11:15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;

 < 
11:16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.

11:17 Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.

11:18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

11:19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.

11:20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

 < 
11:21 Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”.

11:22 Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei!

11:23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.

11:24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.

11:25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.

 < 
11:26

11:27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

11:28 et dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”.

11:29 Iesus autem ait illis: “ Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam:

11:30 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ”.

 < 
11:31 At illi cogitabant secum dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”;

11:32 si autem dixerimus: “Ex hominibus?”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.

11:33 Et respondentes dicunt Iesu: “ Nescimus ”. Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ”.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 12  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

12:1 Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.

12:2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae;

12:3 qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.

12:4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.

12:5 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.

 < 
12:6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”.

12:7 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”.

12:8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.

12:9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.

12:10 Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;

 < 
12:11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris”? ”.

12:12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

12:13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo.

12:14 Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”.

12:15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ”.

 < 
12:16 At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec et inscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”.

12:17 Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo.

12:18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:

12:19 “ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.

12:20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;

 < 
12:21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;

12:22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.

12:23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”.

12:24 Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?

12:25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.

 < 
12:26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”?

12:27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”.

12:28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”.

12:29 Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,

12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”.

 < 
12:31 Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.

12:32 Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum;

12:33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”.

12:34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemo iam audebat eum interrogare.

12:35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?

 < 
12:36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”.

12:37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turba eum libenter audiebat.

12:38 Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;

12:40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”.

 < 
12:41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.

12:42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.

12:43 Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:

12:44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 13  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

13:1 Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.

13:2 Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.

13:3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:

13:4 “ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”.

13:5 Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.

 < 
13:6 Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.

13:7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.

13:8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.

13:9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.

13:10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.

 < 
13:11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.

13:12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;

13:13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

13:14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;

13:15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;

 < 
13:16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

13:17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!

13:18 Orate vero, ut hieme non fiat:

13:19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.

13:20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

 < 
13:21 Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.

13:22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.

13:23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia.

13:24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,

13:25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.

 < 
13:26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

13:27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.

13:28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.

13:29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.

13:30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.

 < 
13:31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

13:32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.

13:33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.

13:34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.

13:35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;

 < 
13:36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

13:37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 14  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

14:1 Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;

14:2 dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”.

14:3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.

14:4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est?

14:5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.

 < 
14:6 Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.

14:7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.

14:8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

14:9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.

14:10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

 < 
14:11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

14:12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.

14:13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum

14:14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.

14:15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”.

 < 
14:16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

14:17 Et vespere facto, venit cum Duodecim.

14:18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.

14:19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”.

14:20 Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.

 < 
14:21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.

14:22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.

14:23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes.

14:24 Et ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.

14:25 Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.

 < 
14:26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.

14:27 Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.

14:28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.

14:29 Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.

14:30 Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.

 < 
14:31 At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.

14:32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.

14:33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;

14:34 et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.

14:35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;

 < 
14:36 et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.

14:37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?

14:38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”.

14:39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.

14:40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.

 < 
14:41 Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.

14:42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.

14:43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.

14:44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”.

14:45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum.

 < 
14:46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.

14:47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.

14:48 Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?

14:49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.

14:50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.

 < 
14:51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;

14:52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit.

14:53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.

14:54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.

14:55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.

 < 
14:56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.

14:57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:

14:58 “ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo”.

14:59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.

14:60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.

 < 
14:61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.

14:62 Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.

14:63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?

14:64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

14:65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.

 < 
14:66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis

14:67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”.

14:68 At ille negavit dicens: “ Neque scio neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

14:69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.

14:70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”.

 < 
14:71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”.

14:72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 15  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

15:1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.

15:2 Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.

15:3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

15:4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”.

15:5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

 < 
15:6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.

15:7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.

15:8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.

15:9 Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.

15:10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

 < 
15:11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

15:12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”.

15:13 At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.

15:14 Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.

15:15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

 < 
15:16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.

15:17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;

15:18 et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”,

15:19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.

15:20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.

 < 
15:21 Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.

15:22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.

15:23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.

15:24 Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

15:25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.

 < 
15:26 Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.

15:27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius.

15:28

15:29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;

15:30 salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”.

 < 
15:31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.

15:32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.

15:33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

15:34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.

15:35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”.

 < 
15:36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”.

15:37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.

15:38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.

15:39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.

15:40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,

 < 
15:41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.

15:42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,

15:43 venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.

15:44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,

15:45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.

 < 
15:46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

15:47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 16  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

16:1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.

16:2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.

16:3 Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”.

16:4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.

16:5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

 < 
16:6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.

16:7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis”.

16:8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.

16:9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.

16:10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;

 < 
16:11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.

16:12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;

16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.

16:14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.

16:15 Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.

 < 
16:16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.

16:17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,

16:18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.

16:19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.

16:20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Mark

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)