A         A         A         A

110 Ad Ephesios - Ephesians

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1 2 3 4 5 6

* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

1:1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:

1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,

1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;

1:5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae,

 < 
1:6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto,

1:7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,

1:8 quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia,

1:9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

1:10 in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso;

 < 
1:11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,

1:12 ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo;

1:13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

1:14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.

1:15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,

 < 
1:16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis,

1:17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius,

1:18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,

1:19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,

1:20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

 < 
1:21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;

1:22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,

1:23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

2:1 Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,

2:2 in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;

2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri.

2:4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

2:5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —

 < 
2:6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,

2:7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.

2:8 Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:

2:9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

2:10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

 < 
2:11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,

2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.

2:13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

2:14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,

2:15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,

 < 
2:16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.

2:17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;

2:18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

2:19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,

2:20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,

 < 
2:21 in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,

2:22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

3:1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —

3:2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,

3:3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,

3:4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,

3:5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,

 < 
3:6 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,

3:7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.

3:8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi

3:9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,

3:10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,

 < 
3:11 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,

3:12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.

3:13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.

3:14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,

3:15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,

 < 
3:16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,

3:17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,

3:18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,

3:19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

3:20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,

 < 
3:21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32

4:1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

4:2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,

4:3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;

4:4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;

4:5 unus Dominus, una fides, unum baptisma;

 < 
4:6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.

4:7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

4:8 Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”.

4:9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?

4:10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.

 < 
4:11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores

4:12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,

4:13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,

4:14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;

4:15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,

 < 
4:16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.

4:17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui

4:18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;

4:19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia.

4:20 Vos autem non ita didicistis Christum,

 < 
4:21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu:

4:22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,

4:23 renovari autem spiritu mentis vestrae

4:24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

4:25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

 < 
4:26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,

4:27 et nolite locum dare Diabolo.

4:28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

4:29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.

4:30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

 < 
4:31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

4:32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

5:1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

5:2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

5:3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

5:4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.

5:5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.

 < 
5:6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

5:7 Nolite ergo effici comparticipes eorum;

5:8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate

5:9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —

5:10 probantes quid sit beneplacitum Domino;

 < 
5:11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;

5:12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;

5:13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,

5:14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.

5:15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,

 < 
5:16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

5:17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.

5:18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu

5:19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.

5:20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,

 < 
5:21 subiecti invicem in timore Christi.

5:22 Mulieres viris suis sicut Domino,

5:23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

5:24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

5:25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

 < 
5:26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

5:28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

5:29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

5:30 quia membra sumus corporis eius.

 < 
5:31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

5:32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!

5:33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

6:1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.

6:2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,

6:3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.

6:4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

6:5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;

 < 
6:6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo;

6:7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,

6:8 scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.

6:9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.

6:10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.

 < 
6:11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.

6:12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.

6:13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.

6:14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

6:15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,

 < 
6:16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;

6:17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;

6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

6:19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,

6:20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.

 < 
6:21 Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,

6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

6:23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.

6:24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Ephesians

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)