A         A         A         A

116 Ad Timotheum II - Timothy 2

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1 2 3 4

* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

1:1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu,

1:2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

1:3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

1:4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

1:5 recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

 < 
1:6 Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;

1:7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

1:8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,

1:9 qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;

1:10 manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,

 < 
1:11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.

1:12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

1:13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;

1:14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

1:15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

 < 
1:16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;

1:17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit

1:18 — det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

2:1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;

2:2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

2:3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.

2:4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;

2:5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

 < 
2:6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

2:7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

2:8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,

2:9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!

2:10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.

 < 
2:11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;

2:12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;

2:13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.

2:14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.

2:15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

 < 
2:16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,

2:17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,

2:18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.

2:19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

2:20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;

 < 
2:21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

2:22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.

2:23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;

2:24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,

2:25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,

 < 
2:26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

3:1 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.

3:2 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,

3:3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

3:4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,

3:5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.

 < 
3:6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,

3:7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.

3:8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

3:9 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

3:10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

 < 
3:11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

3:12 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;

3:13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.

3:14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,

3:15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.

 < 
3:16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,

3:17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

4:1 Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:

4:2 praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.

4:3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,

4:4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

4:5 Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.

 < 
4:6 Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.

4:7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;

4:8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.

4:9 Festina venire ad me cito.

4:10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;

 < 
4:11 Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

4:12 Tychicum autem misi Ephesum.

4:13 Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.

4:14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;

4:15 quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.

 < 
4:16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;

4:17 Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis.

4:18 Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

4:19 Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.

4:20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

 < 
4:21 Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.

4:22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Timothy 2

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)