A         A         A         A

118 Ad Philemonem - Philemon

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1

* ----------------------------------------

Ad Philemonem Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1:1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

1:2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est:

1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

1:4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

1:5 audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,

 < 
1:6 ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum;

1:7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

1:8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet,

1:9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu;

1:10 obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

 < 
1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis,

1:12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;

1:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.

1:14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium.

1:15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes,

 < 
1:16 iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.

1:17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.

1:18 Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa.

1:19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes.

1:20 Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo!

 < 
1:21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

1:22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis.

1:23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,

1:24 Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.

1:25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Philemon

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)