A         A         A         A

120 Iacobi - James

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1 2 3 4 5

* ----------------------------------------

Iacobi Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

1:1 Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.

1:2 Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,

1:3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;

1:4 patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

1:5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.

 < 
1:6 Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

1:7 Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,

1:8 vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.

1:9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,

1:10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.

 < 
1:11 Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

1:12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

1:13 Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.

1:14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;

1:15 dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.

 < 
1:16 Nolite errare, fratres mei dilectissimi.

1:17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

1:18 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.

1:19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;

1:20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur.

 < 
1:21 Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

1:22 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.

1:23 Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;

1:24 consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

1:25 Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

 < 
1:26 Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.

1:27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

2:1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.

2:2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

2:3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sede hic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo ”;

2:4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

2:5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?

 < 
2:6 Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?

2:7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

2:8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

2:9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

2:10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

 < 
2:11 Qui enim dixit: “ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.

2:12 Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.

2:13 Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.

2:14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?

2:15 Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,

 < 
2:16 dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite in pace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?

2:17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

2:18 Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem.

2:19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!

2:20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est?

 < 
2:21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?

2:22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est;

2:23 et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.

2:24 Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum.

2:25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?

 < 
2:26 Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

3:1 Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.

3:2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.

3:3 Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

3:4 Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit;

3:5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!

 < 
3:6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna.

3:7 Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;

3:8 linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.

3:9 In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt;

3:10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.

 < 
3:11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?

3:12 Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam.

3:13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.

3:14 Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.

3:15 Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica;

 < 
3:16 ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

3:17 Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione;

3:18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

4:1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?

4:2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;

4:3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4:4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.

4:5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.

 < 
4:6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.

4:7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.

4:8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.

4:9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.

4:10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

 < 
4:11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.

4:12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?

4:13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;

4:14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;

4:15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.

 < 
4:16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.

4:17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

5:1 Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.

5:2 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,

5:3 aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.

5:4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.

5:5 Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.

 < 
5:6 Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.

5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.

5:8 Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.

5:9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.

5:10 Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.

 < 
5:11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.

5:12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.

5:13 Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.

5:14 Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.

5:15 Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.

 < 
5:16 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.

5:17 Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;

5:18 et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.

5:19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,

5:20 scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































James

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)