A         A         A         A

126 Iudae - Jude

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1

* ----------------------------------------

Iudae Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1:1 Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati:

1:2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.

1:3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide.

1:4 Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.

1:5 Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;

 < 
1:6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.

1:7 Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.

1:8 Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant.

1:9 Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.

1:10 Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.

 < 
1:11 Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!

1:12 Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae;

1:13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.

1:14 Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

1:15 facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii ”.

 < 
1:16 Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.

1:17 Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi,

1:18 quoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.

1:19 Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes.

1:20 Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,

 < 
1:21 ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam.

1:22 Et his quidem miseremini disputantibus;

1:23 illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.

1:24 Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione,

1:25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Jude

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)