A         A         A         A

102 Marcus - Mark

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

* ----------------------------------------

Marcus Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45

1:1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

1:2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

1:3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

1:4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.

1:5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

 < 
1:6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.

1:7 Et prædicabat dicens : Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

1:8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

1:9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.

1:10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

 < 
1:11 Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

1:12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

1:13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

1:14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

1:15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

 < 
1:16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),

1:17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

1:18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.

1:19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :

1:20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

 < 
1:21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

1:22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

1:23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,

1:24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.

1:25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.

 < 
1:26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

1:28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

1:29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.

1:30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.

 < 
1:31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

1:32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :

1:33 et erat omnis civitas congregata ad januam.

1:34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

1:35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

 < 
1:36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

1:37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.

1:38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.

1:39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

 < 
1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.

1:42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

1:43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

1:44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

1:45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

 < 

* ----------------------------------------

Marcus Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

2:1 Et iterum intravit Capharnaum post dies,

2:2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.

2:3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

2:4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.

2:5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

 < 
2:6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :

2:7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

2:8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?

2:9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?

2:10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

 < 
2:11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

2:12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.

2:13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

2:14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.

2:15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.

 < 
2:16 Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?

2:17 Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.

2:18 Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?

2:19 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.

2:20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.

 < 
2:21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.

2:22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.

2:23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.

2:24 Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?

2:25 Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?

 < 
2:26 quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?

2:27 Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.

2:28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

3:1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.

3:2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.

3:3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.

3:4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.

3:5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.

 < 
3:6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

3:7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,

3:8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.

3:9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum :

3:10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

 < 
3:11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes :

3:12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

3:13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.

3:14 Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare.

3:15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.

 < 
3:16 Et imposuit Simoni nomen Petrus :

3:17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :

3:18 et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,

3:19 et Judas Iscariotem, qui et tradidit illum.

3:20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

 < 
3:21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.

3:22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

3:23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?

3:24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

3:25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

 < 
3:26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.

3:27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.

3:28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :

3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.

3:30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

 < 
3:31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,

3:32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.

3:33 Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?

3:34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.

3:35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

 < 

* ----------------------------------------

Marcus Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

4:1 Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :

4:2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :

4:3 Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.

4:4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.

4:5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :

 < 
4:6 et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.

4:7 Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.

4:8 Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

4:9 Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.

4:10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

 < 
4:11 Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :

4:12 ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.

4:13 Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?

4:14 Qui seminat, verbum seminat.

4:15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.

 < 
4:16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :

4:17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

4:18 Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,

4:19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

4:20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

 < 
4:21 Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?

4:22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.

4:23 Si quis habet aures audiendi, audiat.

4:24 Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.

4:25 Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

 < 
4:26 Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,

4:27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.

4:28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

4:29 Et cum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adsit messis.

4:30 Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?

 < 
4:31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :

4:32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.

4:33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :

4:34 sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

4:35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.

 < 
4:36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.

4:37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

4:38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?

4:39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.

4:40 Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

 < 

* ----------------------------------------

Marcus Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43

5:1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.

5:2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,

5:3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :

5:4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :

5:5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.

 < 
5:6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :

5:7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.

5:8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.

5:9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.

5:10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

 < 
5:11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.

5:12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.

5:13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.

5:14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :

5:15 et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.

 < 
5:16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.

5:17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.

5:18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,

5:19 et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.

5:20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.

 < 
5:21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

5:22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,

5:23 et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.

5:24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.

5:25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,

 < 
5:26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :

5:27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :

5:28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.

5:29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.

5:30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?

 < 
5:31 Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?

5:32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.

5:33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.

5:34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.

5:35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?

 < 
5:36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.

5:37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.

5:38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.

5:39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.

5:40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.

 < 
5:41 Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.

5:42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.

5:43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

6:1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :

6:2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?

6:3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.

6:4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

6:5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :

 < 
6:6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

6:7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

6:8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,

6:9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

6:10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :

 < 
6:11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

6:12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :

6:13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

6:14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.

6:15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

 < 
6:16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

6:17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

6:18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

6:19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.

6:20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

 < 
6:21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :

6:22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :

6:23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

6:24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.

6:25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.

 < 
6:26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :

6:27 sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,

6:28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.

6:29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.

6:30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.

 < 
6:31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.

6:32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

6:33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.

6:34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.

6:35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :

 < 
6:36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

6:37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

6:38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.

6:39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.

6:40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

 < 
6:41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.

6:42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

6:43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

6:44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

6:45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

 < 
6:46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

6:47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

6:48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.

6:49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

6:50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.

 < 
6:51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :

6:52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.

6:53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

6:54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :

6:55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

 < 
6:56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

7:1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.

7:2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

7:3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :

7:4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :

7:5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

 < 
7:6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :

7:7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.

7:8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.

7:9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

7:10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

 < 
7:11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :

7:12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.

7:14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.

7:15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.

 < 
7:16 Si quis habet aures audiendi, audiat.

7:17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.

7:18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :

7:19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?

7:20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.

 < 
7:21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,

7:22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.

7:23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

7:24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

7:25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

 < 
7:26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.

7:27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

7:28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

7:29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.

7:30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

 < 
7:31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.

7:32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

7:33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :

7:34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.

7:35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.

 < 
7:36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :

7:37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39

8:1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :

8:2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :

8:3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.

8:4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?

8:5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.

 < 
8:6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.

8:7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.

8:8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

8:9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.

8:10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

 < 
8:11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.

8:12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.

8:13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.

8:14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.

8:15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.

 < 
8:16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.

8:17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?

8:18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,

8:19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.

8:20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.

 < 
8:21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?

8:22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.

8:23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.

8:24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.

8:25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.

 < 
8:26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.

8:27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?

8:28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.

8:29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.

8:30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

 < 
8:31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.

8:32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.

8:33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.

8:34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.

8:35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.

 < 
8:36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?

8:37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?

8:38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.

8:39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 9  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49

9:1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.

9:2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

9:3 Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.

9:4 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.

9:5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.

 < 
9:6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.

9:7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

9:8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

9:9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

9:10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?

 < 
9:11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.

9:12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

9:13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.

9:14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

9:15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?

 < 
9:16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :

9:17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

9:18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.

9:19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.

9:20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :

 < 
9:21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

9:22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

9:23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.

9:24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.

9:25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.

 < 
9:26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.

9:27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?

9:28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

9:29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.

9:30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

 < 
9:31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.

9:32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?

9:33 At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.

9:34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

9:35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :

 < 
9:36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

9:37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

9:38 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :

9:39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

9:40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

 < 
9:41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

9:42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

9:43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

9:44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,

9:45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

 < 
9:46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

9:47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

9:48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

9:49 Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 10  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

10:1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.

10:2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet vero uxorem dimittere : tentantes eum.

10:3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?

10:4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

10:5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :

 < 
10:6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.

10:7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :

10:8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

10:9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

10:10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

 < 
10:11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

10:12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

10:13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

10:14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.

10:15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

 < 
10:16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

10:17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?

10:18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.

10:19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.

10:20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.

 < 
10:21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

10:22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.

10:23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !

10:24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !

10:25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

 < 
10:26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?

10:27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

10:28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

10:29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,

10:30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.

 < 
10:31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

10:32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.

10:33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :

10:34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.

10:35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

 < 
10:36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?

10:37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

10:38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?

10:39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :

10:40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

 < 
10:41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.

10:42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.

10:43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :

10:44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

10:45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

 < 
10:46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.

10:47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.

10:48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

10:49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.

10:50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

 < 
10:51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.

10:52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 11  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

11:1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

11:2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

11:3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

11:4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

11:5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

 < 
11:6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

11:7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

11:8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

11:9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

11:10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

 < 
11:11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

11:12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

11:13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

11:14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

11:15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

 < 
11:16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :

11:17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

11:18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

11:19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

11:20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

 < 
11:21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.

11:22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.

11:23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.

11:24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

11:25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.

 < 
11:26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

11:27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :

11:28 et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?

11:29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.

11:30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.

 < 
11:31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare non credidistis ei ?

11:32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

11:33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 12  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

12:1 Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

12:2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.

12:3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.

12:4 Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

12:5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.

 < 
12:6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.

12:7 Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.

12:8 Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.

12:9 Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

12:10 Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :

 < 
12:11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?

12:12 Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

12:13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.

12:14 Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?

12:15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.

 < 
12:16 At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.

12:17 Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

12:18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :

12:19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

12:20 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.

 < 
12:21 Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.

12:22 Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.

12:23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.

12:24 Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?

12:25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.

 < 
12:26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?

12:27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

12:28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.

12:29 Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est :

12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.

 < 
12:31 Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.

12:32 Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.

12:33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.

12:34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

12:35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?

 < 
12:36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

12:37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.

12:38 Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,

12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :

12:40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.

 < 
12:41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.

12:42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,

12:43 et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.

12:44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 13  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

13:1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.

13:2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

13:3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :

13:4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?

13:5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :

 < 
13:6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.

13:7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.

13:8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.

13:9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

13:10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.

 < 
13:11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.

13:12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

13:13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

13:14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :

13:15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :

 < 
13:16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

13:17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.

13:18 Orate vero ut hieme non fiant.

13:19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.

13:20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

 < 
13:21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

13:22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

13:23 Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

13:24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :

13:25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.

 < 
13:26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

13:27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

13:28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :

13:29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.

13:30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

 < 
13:31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

13:32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.

13:33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.

13:34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,

13:35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),

 < 
13:36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

13:37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 14  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

14:1 Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

14:2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

14:3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.

14:4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?

14:5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

 < 
14:6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :

14:7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.

14:8 Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.

14:9 Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.

14:10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

 < 
14:11 Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

14:12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?

14:13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,

14:14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?

14:15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.

 < 
14:16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

14:17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.

14:18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

14:19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?

14:20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

 < 
14:21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

14:22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.

14:23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.

14:24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

14:25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

 < 
14:26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

14:27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

14:28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

14:29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.

14:30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

 < 
14:31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

14:32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.

14:33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.

14:34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.

14:35 Et cum processisset paululum, procidit super terram : et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora :

 < 
14:36 et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.

14:37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?

14:38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

14:39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

14:40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

 < 
14:41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

14:42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.

14:43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

14:44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

14:45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.

 < 
14:46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

14:47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis : et amputavit illi auriculam.

14:48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?

14:49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.

14:50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

 < 
14:51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.

14:52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

14:53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.

14:54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

14:55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.

 < 
14:56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.

14:57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :

14:58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.

14:59 Et non erat conveniens testimonium illorum.

14:60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?

 < 
14:61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?

14:62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.

14:63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?

14:64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

14:65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.

 < 
14:66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :

14:67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.

14:68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

14:69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.

14:70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.

 < 
14:71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

14:72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 15  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

15:1 Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.

15:2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.

15:3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.

15:5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

 < 
15:6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

15:7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

15:8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.

15:9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?

15:10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

 < 
15:11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

15:12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?

15:13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.

15:14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.

15:15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

 < 
15:16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,

15:17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

15:18 Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.

15:19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

15:20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.

 < 
15:21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

15:22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.

15:23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.

15:24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

15:25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.

 < 
15:26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.

15:27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

15:28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.

15:29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas :

15:30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.

 < 
15:31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.

15:32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

15:33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

15:34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

15:35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.

 < 
15:36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

15:37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.

15:38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

15:39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.

15:40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :

 < 
15:41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.

15:42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

15:43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

15:44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.

15:45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

 < 
15:46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

15:47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.


* ----------------------------------------

Marcus Caput 16  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

16:1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.

16:2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.

16:3 Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?

16:4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.

16:5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

 < 
16:6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.

16:7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

16:8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.

16:9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.

16:10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

 < 
16:11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.

16:12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :

16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.

16:14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

16:15 Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.

 < 
16:16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.

16:17 Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :

16:18 serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.

16:19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.

16:20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Mark

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)