A         A         A         A

108 Ad Corinthios II - Corinthians 2

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

1:1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.

1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,

1:4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.

1:5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.

 < 
1:6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :

1:7 ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

1:8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.

1:9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos :

1:10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,

 < 
1:11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.

1:12 Nam gloria nostra hæc est : testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos.

1:13 Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,

1:14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.

1:15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis :

 < 
1:16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.

1:17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?

1:18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.

1:19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.

1:20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.

 < 
1:21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :

1:22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.

1:23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum :

1:24 non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

2:1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.

2:2 Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?

2:3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.

2:4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

2:5 Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.

 < 
2:6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :

2:7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.

2:8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.

2:9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.

2:10 Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

 < 
2:11 ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.

2:12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

2:13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.

2:14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :

2:15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt :

 < 
2:16 aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?

2:17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

3:1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?

3:2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :

3:3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

3:4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :

3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :

 < 
3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

3:7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :

3:8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?

3:9 Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.

3:10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.

 < 
3:11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.

3:12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :

3:13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,

3:14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),

3:15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

 < 
3:16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

3:17 Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

3:18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

4:1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,

4:2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.

4:3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :

4:4 in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.

4:5 Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :

 < 
4:6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

4:7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

4:8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :

4:9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :

4:10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.

 < 
4:11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

4:12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.

4:13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :

4:14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.

4:15 Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.

 < 
4:16 Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

4:17 Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,

4:18 non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

5:1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.

5:2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :

5:3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

5:4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

5:5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

 < 
5:6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

5:7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :

5:8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

5:9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

5:10 Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

 < 
5:11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

5:12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

5:13 Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.

5:14 Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :

5:15 et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

 < 
5:16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

5:17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.

5:18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,

5:19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.

5:20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

 < 
5:21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

6:1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

6:2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

6:3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :

6:4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,

6:5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,

 < 
6:6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,

6:7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,

6:8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :

6:9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :

6:10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

 < 
6:11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.

6:12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :

6:13 eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

6:14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?

6:15 quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?

 < 
6:16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

6:17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :

6:18 et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

7:1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

7:2 Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.

7:3 Non ad condemnationem vestram dico : prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.

7:4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.

7:5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnæ, intus timores.

 < 
7:6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.

7:7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem.

7:8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,

7:9 nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.

7:10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur : sæculi autem tristitia mortem operatur.

 < 
7:11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.

7:12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis

7:13 coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :

7:14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,

7:15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.

 < 
7:16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

8:1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :

8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :

8:3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,

8:4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

8:5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

 < 
8:6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.

8:7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.

8:8 Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.

8:9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

8:10 Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :

 < 
8:11 nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.

8:12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

8:13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.

8:14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :

8:15 Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.

 < 
8:16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

8:17 quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.

8:18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :

8:19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :

8:20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.

 < 
8:21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

8:22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,

8:23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.

8:24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 9  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

9:1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.

9:2 Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.

9:3 Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :

9:4 ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.

9:5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.

 < 
9:6 Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.

9:7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.

9:8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

9:9 sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.

9:10 Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ :

 < 
9:11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.

9:12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,

9:13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,

9:14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.

9:15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 10  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

10:1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.

10:2 Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.

10:3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.

10:4 Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,

10:5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,

 < 
10:6 et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.

10:7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

10:8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.

10:9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas :

10:10 quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes : præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis :

 < 
10:11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.

10:12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.

10:13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.

10:14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.

10:15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,

 < 
10:16 etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari.

10:17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.

10:18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 11  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

11:1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me :

11:2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

11:3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.

11:4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.

11:5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.

 < 
11:6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

11:7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?

11:8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.

11:9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.

11:10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.

 < 
11:11 Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.

11:12 Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

11:13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.

11:14 Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

11:15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.

 < 
11:16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),

11:17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.

11:18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.

11:19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.

11:20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.

 < 
11:21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :

11:22 Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.

11:23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

11:24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.

11:25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,

 < 
11:26 in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :

11:27 in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,

11:28 præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

11:29 Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?

11:30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

 < 
11:31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.

11:32 Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :

11:33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 12  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

12:1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.

12:2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.

12:3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :

12:4 quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.

12:5 Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

 < 
12:6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.

12:7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.

12:8 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :

12:9 et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

12:10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.

 < 
12:11 Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :

12:12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.

12:13 Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.

12:14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

12:15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.

 < 
12:16 Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.

12:17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?

12:18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?

12:19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram.

12:20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :

 < 
12:21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.


* ----------------------------------------

Ad Corinthios II Caput 13  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

13:1 Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

13:2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.

13:3 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?

13:4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.

13:5 Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.

 < 
13:6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.

13:7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.

13:8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.

13:9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.

13:10 Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.

 < 
13:11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.

13:12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.

13:13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Corinthians 2

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)