* ----------------------------------------
Ad Galatas Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
1:1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
1:2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
1:4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
1:5 cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
<
1:6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
1:7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
1:8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
1:9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
1:10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
<
1:11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
1:12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
1:13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
1:14 et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
1:15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
<
1:16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
1:17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
1:18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
1:19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
1:20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
<
1:21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
1:22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
1:24 et in me clarificabant Deum.
* ----------------------------------------
Ad Galatas Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
2:1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2:2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
2:3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
2:4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
2:5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
<
2:6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
2:7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
2:8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
2:9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
2:10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
<
2:11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
2:12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
2:13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
2:14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
2:15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
<
2:16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
2:17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
2:18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.
2:19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
2:20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
<
2:21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
* ----------------------------------------
Ad Galatas Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
3:1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?
3:2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
3:3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?
3:4 tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
3:5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
<
3:6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
3:7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
3:8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
3:9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
3:10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
<
3:11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
3:12 Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
3:13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
3:14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
3:15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
<
3:16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.
3:17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
3:18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
3:19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
3:20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.
<
3:21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
3:22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
3:23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
3:24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
3:25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
<
3:26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
3:27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
3:28 Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
3:29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
* ----------------------------------------
Ad Galatas Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
4:1 Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
4:2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :
4:3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
4:4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
4:5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
<
4:6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
4:7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
4:8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
4:9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
4:10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
<
4:11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
4:12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
4:13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
4:14 non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
4:15 Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
<
4:16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
4:17 Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
4:18 Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
4:19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
4:20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
<
4:21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
4:22 Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
4:23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
4:24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
4:25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
<
4:26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
4:27 Scriptum est enim : Lætare sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
4:28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
4:29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
4:30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
<
4:31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.
* ----------------------------------------
Ad Galatas Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
5:1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
5:2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
5:3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
5:4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
5:5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
<
5:6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
5:7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
5:8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
5:9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
5:10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
<
5:11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
5:12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
5:13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
5:14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
5:15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
<
5:16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
5:17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
5:18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
5:19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
5:20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
<
5:21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
5:22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
5:23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
5:24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
5:25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
<
5:26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
* ----------------------------------------
Ad Galatas Caput 6
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
6:1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
6:2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
6:3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
6:4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
6:5 Unusquisque enim onus suum portabit.
<
6:6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
6:7 Nolite errare : Deus non irridetur.
6:8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
6:9 Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
6:10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
<
6:11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
6:12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
6:13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
6:14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
6:15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
<
6:16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
6:17 De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
6:18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
* ----------------------------------------
FINIS <