A         A         A         A

110 Ad Ephesios - Ephesians

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6

* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.

1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,

1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.

1:5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,

 < 
1:6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

1:7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,

1:8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :

1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,

1:10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;

 < 
1:11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :

1:12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;

1:13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

1:14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

1:15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,

 < 
1:16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :

1:17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,

1:18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,

1:19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,

1:20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :

 < 
1:21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.

1:22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,

1:23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

2:1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,

2:2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,

2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :

2:4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

2:5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

 < 
2:6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :

2:7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.

2:8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :

2:9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

2:10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

 < 
2:11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :

2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

2:13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

2:14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,

2:15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :

 < 
2:16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

2:17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

2:18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

2:19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,

2:20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :

 < 
2:21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

2:22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

3:1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,

3:2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :

3:3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,

3:4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :

3:5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,

 < 
3:6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :

3:7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.

3:8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

3:9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :

3:10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,

 < 
3:11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :

3:12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

3:13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.

3:14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,

3:15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,

 < 
3:16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,

3:17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,

3:18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :

3:19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

3:20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :

 < 
3:21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32

4:1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

4:2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,

4:3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.

4:4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.

4:5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.

 < 
4:6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

4:7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

4:8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.

4:9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?

4:10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.

 < 
4:11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,

4:12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :

4:13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :

4:14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

4:15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :

 < 
4:16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

4:17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,

4:18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,

4:19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.

4:20 Vos autem non ita didicistis Christum,

 < 
4:21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,

4:22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

4:23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,

4:24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.

4:25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.

 < 
4:26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.

4:27 Nolite locum dare diabolo :

4:28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

4:29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

4:30 Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.

 < 
4:31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

4:32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

5:1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

5:2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

5:3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :

5:4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.

5:5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.

 < 
5:6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

5:7 Nolite ergo effici participes eorum.

5:8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :

5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :

5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo :

 < 
5:11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

5:12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

5:13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.

5:14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

5:15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,

 < 
5:16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

5:17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.

5:18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

5:19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

5:20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

 < 
5:21 subjecti invicem in timore Christi.

5:22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :

5:23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.

5:24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

5:25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

 < 
5:26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,

5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

5:28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.

5:29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :

5:30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

 < 
5:31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

5:32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

5:33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.


* ----------------------------------------

Ad Ephesios Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

6:1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.

6:2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :

6:3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.

6:4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

6:5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :

 < 
6:6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

6:7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :

6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

6:9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.

6:10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

 < 
6:11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :

6:12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.

6:13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.

6:14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,

6:15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,

 < 
6:16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :

6:17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),

6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :

6:19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :

6:20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

 < 
6:21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :

6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

6:23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.

6:24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Ephesians

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)