A         A         A         A

112 Ad Colossenses - Colossians

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4

* ----------------------------------------

Ad Colossenses Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :

1:2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.

1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :

1:4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

1:5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :

 < 
1:6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,

1:7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,

1:8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

1:9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :

1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :

 < 
1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,

1:12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :

1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,

1:14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :

1:15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :

 < 
1:16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :

1:17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

1:18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :

1:19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :

1:20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

 < 
1:21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :

1:22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :

1:23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.

1:24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :

1:25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :

 < 
1:26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,

1:27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,

1:28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :

1:29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.


* ----------------------------------------

Ad Colossenses Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

2:1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :

2:2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :

2:3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

2:4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.

2:5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.

 < 
2:6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,

2:7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

2:8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :

2:9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :

2:10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :

 < 
2:11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :

2:12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

2:13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :

2:14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :

2:15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

 < 
2:16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :

2:17 quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.

2:18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,

2:19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

2:20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?

 < 
2:21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :

2:22 quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :

2:23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.


* ----------------------------------------

Ad Colossenses Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

3:1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :

3:2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

3:3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.

3:4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

3:5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :

 < 
3:6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :

3:7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis.

3:8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

3:9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

3:10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

 < 
3:11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.

3:12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :

3:13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

3:14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :

3:15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.

 < 
3:16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

3:17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

3:18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.

3:19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.

3:20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.

 < 
3:21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

3:22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.

3:23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :

3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.

3:25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Colossenses Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

4:1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

4:2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :

4:3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),

4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.

4:5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.

 < 
4:6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

4:7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :

4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,

4:9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.

4:10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :

 < 
4:11 et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.

4:12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.

4:13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.

4:14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.

4:15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.

 < 
4:16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.

4:17 Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.

4:18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Colossians

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)