A         A         A         A

115 Ad Timotheum I - Timothy 1

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6

* ----------------------------------------

Ad Timotheum I Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,

1:2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

1:3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,

1:4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.

1:5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

 < 
1:6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,

1:7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

1:8 Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur :

1:9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,

1:10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,

 < 
1:11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.

1:12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :

1:13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

1:14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.

1:15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

 < 
1:16 Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.

1:17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

1:18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,

1:19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :

1:20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Timotheum I Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

2:1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :

2:2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :

2:3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

2:4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

2:5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :

 < 
2:6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :

2:7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

2:8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

2:9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :

2:10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

 < 
2:11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

2:12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.

2:13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva :

2:14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

2:15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Timotheum I Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

3:1 Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

3:2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

3:3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed

3:4 suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.

3:5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?

 < 
3:6 Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.

3:7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

3:8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :

3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.

3:10 Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.

 < 
3:11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

3:12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.

3:13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.

3:14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :

3:15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

 < 
3:16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum I Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

4:1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,

4:2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,

4:3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.

4:4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :

4:5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

 < 
4:6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.

4:7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.

4:8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

4:9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.

4:10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

 < 
4:11 Præcipe hæc, et doce.

4:12 Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

4:13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.

4:14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.

4:15 Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

 < 
4:16 Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum I Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

5:1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :

5:2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :

5:3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.

5:4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.

5:5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.

 < 
5:6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.

5:7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.

5:8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

5:9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,

5:10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

 < 
5:11 Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :

5:12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;

5:13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.

5:14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.

5:15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.

 < 
5:16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.

5:17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.

5:18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.

5:19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.

5:20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.

 < 
5:21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.

5:22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.

5:23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.

5:24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.

5:25 Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Timotheum I Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

6:1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.

6:2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

6:3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ :

6:4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,

6:5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

 < 
6:6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia.

6:7 Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.

6:8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

6:9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

 < 
6:11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

6:12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

6:13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

6:14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,

6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :

 < 
6:16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.

6:17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)

6:18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,

6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

6:20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,

 < 
6:21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Timothy 1

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)