A         A         A         A

116 Ad Timotheum II - Timothy 2

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4

* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,

1:2 Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

1:3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die

1:4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

1:5 recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

 < 
1:6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.

1:7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

1:8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :

1:9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.

1:10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :

 < 
1:11 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.

1:12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

1:13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.

1:14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

1:15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.

 < 
1:16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :

1:17 sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.

1:18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

2:1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :

2:2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

2:3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

2:4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.

2:5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

 < 
2:6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

2:7 Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

2:8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,

2:9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.

2:10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.

 < 
2:11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :

2:12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :

2:13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.

2:14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

2:15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

 < 
2:16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :

2:17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,

2:18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

2:19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

2:20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.

 < 
2:21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

2:22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

2:23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.

2:24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,

 < 
2:26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

3:1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :

3:2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

3:3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

3:4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :

3:5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :

 < 
3:6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :

3:7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

3:8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;

3:9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

3:10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

 < 
3:11 persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

3:12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

3:13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

3:14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :

3:15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

 < 
3:16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :

3:17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.


* ----------------------------------------

Ad Timotheum II Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

4:1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :

4:2 prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

4:3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,

4:4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

4:5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

 < 
4:6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.

4:7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

4:8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.

4:9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :

4:10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

 < 
4:11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.

4:12 Tychicum autem misi Ephesum.

4:13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.

4:14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :

4:15 quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.

 < 
4:16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.

4:17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.

4:18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

4:19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.

4:20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

 < 
4:21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.

4:22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Timothy 2

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)