A         A         A         A

117 Ad Titum - Titus

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3

* ----------------------------------------

Ad Titum Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

1:1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est

1:2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :

1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :

1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.

1:5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,

 < 
1:6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.

1:7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :

1:8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

1:9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.

1:10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :

 < 
1:11 quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.

1:12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

1:13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

1:14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.

1:15 Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.

 < 
1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.


* ----------------------------------------

Ad Titum Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

2:1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :

2:2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :

2:3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :

2:4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,

2:5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.

 < 
2:6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.

2:7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,

2:8 verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

2:9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,

2:10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

 < 
2:11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

2:12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

2:13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :

2:14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

2:15 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Titum Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

3:1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :

3:2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3:3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

3:4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,

3:5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

 < 
3:6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :

3:7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

3:8 Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

3:9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.

3:10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :

 < 
3:11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

3:12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.

3:13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

3:14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.

3:15 Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Titus

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)