A         A         A         A

118 Ad Philemonem - Philemon

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1

* ----------------------------------------

Ad Philemonem Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1:1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,

1:2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.

1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1:4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

1:5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :

 < 
1:6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

1:7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

1:8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :

1:9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :

1:10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

 < 
1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,

1:12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :

1:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :

1:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

1:15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :

 < 
1:16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?

1:17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :

1:18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.

1:19 Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :

1:20 ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.

 < 
1:21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

1:22 Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.

1:23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,

1:24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.

1:25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Philemon

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)