A         A         A         A

119 Ad Hebraeos - Hebrews

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1:1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :

1:2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :

1:3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :

1:4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

1:5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?

 < 
1:6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

1:7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

1:8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.

1:9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

1:10 Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.

 < 
1:11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :

1:12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

1:13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

1:14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

2:1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.

2:2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :

2:3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

2:4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

2:5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.

 < 
2:6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?

2:7 Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.

2:8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.

2:9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.

2:10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.

 < 
2:11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :

2:12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.

2:13 Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.

2:14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :

2:15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

 < 
2:16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.

2:17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.

2:18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

3:1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :

3:2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.

3:3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.

3:4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.

3:5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :

 < 
3:6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

3:7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,

3:8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,

3:9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea

3:10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,

 < 
3:11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

3:12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :

3:13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.

3:14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.

3:15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

 < 
3:16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.

3:17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?

3:18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?

3:19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

4:1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.

4:2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.

4:3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

4:4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

4:5 Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.

 < 
4:6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :

4:7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

4:8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.

4:9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.

4:10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

 < 
4:11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.

4:12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

4:13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

4:14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.

4:15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.

 < 
4:16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

5:1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :

5:2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :

5:3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

5:4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

5:5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

 < 
5:6 Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

5:7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

5:8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :

5:9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,

5:10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.

 < 
5:11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

5:12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.

5:13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.

5:14 Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

6:1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,

6:2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.

6:3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

6:4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,

6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,

 < 
6:6 et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

6:7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :

6:8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.

6:9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.

6:10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

 < 
6:11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :

6:12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.

6:13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,

6:14 dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.

6:15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.

 < 
6:16 Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.

6:17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :

6:18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,

6:19 quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,

6:20 ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

7:1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :

7:2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

7:3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

7:4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.

7:5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.

 < 
7:6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.

7:7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

7:8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.

7:9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :

7:10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

 < 
7:11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?

7:12 Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.

7:13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.

7:14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

7:15 Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,

 < 
7:16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.

7:17 Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

7:18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :

7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

7:20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,

 < 
7:21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :

7:22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.

7:23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :

7:24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.

7:25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.

 < 
7:26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :

7:27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.

7:28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

8:1 Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,

8:2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

8:3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.

8:4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,

8:5 qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

 < 
8:6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

8:7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

8:8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,

8:9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.

8:10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :

 < 
8:11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :

8:12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

8:13 Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 9  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

9:1 Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.

9:2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.

9:3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :

9:4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,

9:5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.

 < 
9:6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :

9:7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :

9:8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :

9:9 quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,

9:10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

 < 
9:11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :

9:12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.

9:13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :

9:14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?

9:15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

 < 
9:16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

9:17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

9:18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

9:19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

9:20 dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

 < 
9:21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

9:22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.

9:23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.

9:24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :

9:25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :

 < 
9:26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.

9:27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :

9:28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 10  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39

10:1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :

10:2 alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :

10:3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.

10:4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.

10:5 Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :

 < 
10:6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.

10:7 Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.

10:8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,

10:9 tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.

10:10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.

 < 
10:11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :

10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,

10:13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.

10:14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.

10:15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :

 < 
10:16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :

10:17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.

10:18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.

10:19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

10:20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,

 < 
10:21 et sacerdotem magnum super domum Dei :

10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

10:23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :

10:25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

 < 
10:26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

10:27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

10:28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :

10:29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?

10:30 Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.

 < 
10:31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

10:32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :

10:33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.

10:34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

10:35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.

 < 
10:36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

10:37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.

10:38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.

10:39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 11  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

11:1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

11:2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

11:3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.

11:4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

11:5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

 < 
11:6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

11:7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.

11:8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.

11:9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.

11:10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.

 < 
11:11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

11:12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.

11:13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

11:14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.

11:15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :

 < 
11:16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.

11:17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :

11:18 ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :

11:19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.

11:20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

 < 
11:21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.

11:22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

11:23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

11:24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

11:25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

 < 
11:26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.

11:27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

11:28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

11:29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.

11:30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

 < 
11:31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

11:32 Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :

11:33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

11:34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :

11:35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

 < 
11:36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :

11:37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :

11:38 quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.

11:39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,

11:40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

 < 

* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 12  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

12:1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :

12:2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

12:3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

12:4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :

12:5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.

 < 
12:6 Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.

12:7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?

12:8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.

12:9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?

12:10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

 < 
12:11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

12:12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,

12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

12:14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :

12:15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

 < 
12:16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :

12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

12:18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

12:19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.

12:20 Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

 < 
12:21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.

12:22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,

12:23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

12:24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

12:25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

 < 
12:26 Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.

12:27 Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.

12:28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

12:29 Etenim Deus noster ignis consumens est.


* ----------------------------------------

Ad Hebraeos Caput 13  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

13:1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,

13:2 et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

13:3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.

13:4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

13:5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :

 < 
13:6 ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.

13:7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

13:8 Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.

13:9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.

13:10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

 < 
13:11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

13:12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

13:13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

13:14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

13:15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.

 < 
13:16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.

13:17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.

13:18 Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

13:19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

13:20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

 < 
13:21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

13:22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.

13:23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

13:24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.

13:25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Hebrews

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)