A         A         A         A

120 Iacobi - James

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5

* ----------------------------------------

Iacobi Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

1:1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.

1:2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :

1:3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.

1:4 Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

1:5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.

 < 
1:6 Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :

1:7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

1:8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

1:9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :

1:10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;

 < 
1:11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.

1:12 Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

1:13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.

1:14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.

1:15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

 < 
1:16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.

1:17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

1:18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.

1:19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

1:20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

 < 
1:21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

1:22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.

1:23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :

1:24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

1:25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.

 < 
1:26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.

1:27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

2:1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.

2:2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

2:3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :

2:4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?

2:5 Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?

 < 
2:6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?

2:7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?

2:8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :

2:9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

2:10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

 < 
2:11 Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

2:12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.

2:13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.

2:14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?

2:15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

 < 
2:16 dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?

2:17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

2:18 Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

2:19 Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.

2:20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?

 < 
2:21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?

2:22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?

2:23 Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

2:24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?

2:25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?

 < 
2:26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

3:1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.

3:2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.

3:3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

3:4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.

3:5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !

 < 
3:6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

3:7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :

3:8 linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.

3:9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

3:10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

 < 
3:11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?

3:12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

3:13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.

3:14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :

3:15 non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.

 < 
3:16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

3:17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

3:18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

4:1 Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?

4:2 concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

4:3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4:4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

4:5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?

 < 
4:6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

4:7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

4:8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.

4:9 Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.

4:10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

 < 
4:11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.

4:12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

4:13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :

4:14 qui ignoratis quid erit in crastino.

4:15 Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

 < 
4:16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.

4:17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.


* ----------------------------------------

Iacobi Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

5:1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.

5:2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

5:3 Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

5:4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

5:5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

 < 
5:6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.

5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.

5:8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.

5:9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.

5:10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.

 < 
5:11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.

5:12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.

5:13 Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.

5:14 Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :

5:15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.

 < 
5:16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.

5:17 Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.

5:18 Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.

5:19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :

5:20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































James

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)