* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
1:1 Canticum Canticorum Salomonis.
1:2 Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino:
1:3 in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum. Oleum effusum nomen tuum; ideo adulescentulae dilexerunt te.
1:4 Trahe me post te. Curramus! Introducat me rex in cellaria sua; exsultemus et laetemur in te memores amorum tuorum super vinum; recte diligunt te.
1:5 Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma.
<
1:6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.
1:7 Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
1:8 Si ignoras, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum.
1:9 Equae in curribus pharaonis assimilavi te, amica mea.
1:10 Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia.
<
1:11 Inaures aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
1:12 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
1:13 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur.
1:14 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
1:15 Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum.
<
1:16 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus,
1:17 tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina.
* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
2:1 Ego flos campi et lilium convallium.
2:2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
2:3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.
2:4 Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas.
2:5 Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo.
<
2:6 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.
2:7 Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
2:8 Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.
2:9 Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
2:10 En dilectus meus loquitur mihi: “ Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
<
2:11 Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.
2:12 Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra,
2:13 ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni,
2:14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora ”.
2:15 Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt.
<
2:16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
2:17 antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether.
* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
3:1 In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni.
3:2 “ Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea”. Quaesivi illum et non inveni.
3:3 Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: “ Num, quem diligit anima mea, vidistis? ”.
3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae.
3:5 Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
<
3:6 Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii?
3:7 En lectulum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex fortissimis Israel,
3:8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
3:9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;
3:10 columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiae Ierusalem,
<
3:11 egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius.
* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
4:1 Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad;
4:2 dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas.
4:3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.
4:4 Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
4:5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.
<
4:6 Antequam aspiret dies, et festinent umbrae, vadam ad montem myrrhae et ad collem turis.
4:7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
4:8 Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
4:9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui.
4:10 Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
<
4:11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani.
4:12 Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus;
4:13 propagines tuae paradisus malorum punicorum cum optimis fructibus, cypri cum nardo.
4:14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
4:15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.
<
4:16 Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
5:1 Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi.
5:2 Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “ Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium ”.
5:3 “ Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?”.
5:4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit.
5:5 Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli.
<
5:6 Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
5:7 Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
5:8 Adiuro vos, filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis ei? “ Quia amore langueo ”.
5:9 Quid est dilecto tuo prae ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae ceteris, quia sic adiurasti nos?
5:10 Dilectus meus candidus et rubicundus dignoscitur ex milibus.
<
5:11 Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus.
5:12 Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima.
5:13 Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam.
5:14 Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris.
5:15 Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri.
<
5:16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem.
* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 6
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
6:1 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum?
6:2 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat.
6:3 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
6:4 Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
6:5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad.
<
6:6 Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.
6:7 Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.
6:8 Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adulescentularum non est numerus;
6:9 una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam:
6:10 “ Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? ”.
<
6:11 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
6:12 Non advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis populi mei.
* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 7
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
7:1 Convertere, convertere, Sula mitis; convertere, convertere, ut intueamur te. Quid aspicitis in Sulamitem, cum saltat inter binos choros?
7:2 Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.
7:3 Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
7:4 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae,
7:5 collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
<
7:6 Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis.
7:7 Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis!
7:8 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
7:9 Dixi: “ Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius ”. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.
7:10 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
<
7:11 Ego dilecto meo, et ad me appetitus eius.
7:12 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis;
7:13 mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos.
7:14 Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
* ----------------------------------------
Canticum Canticorum Caput 8
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
8:1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
8:2 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum.
8:3 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.
8:4 Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
8:5 Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua.
<
8:6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae.
8:7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum.
8:8 Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est?
8:9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
8:10 Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
<
8:11 Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos.
8:12 Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
8:13 Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam.
8:14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.
* ----------------------------------------
FINIS <