* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
1:1 Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater
1:2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1:4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,
1:5 quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,
<
1:6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
1:8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
1:9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
1:10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
<
1:11 Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
1:12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
1:13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?
1:14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium,
1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
<
1:16 Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
1:17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
1:19 Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.
1:20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
<
1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
1:22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
1:23 nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;
1:24 ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;
1:25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
<
1:26 Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
1:27 sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,
1:28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret,
1:29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
1:30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
<
1:31 ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
2:1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.
2:2 Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
2:3 Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,
2:4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
2:5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
<
2:6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur,
2:7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
2:8 quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
2:9 Sed sicut scriptum est: “ Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum ”.
2:10 Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
<
2:11 Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.
2:12 Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis;
2:13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.
2:14 Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur;
2:15 spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.
<
2:16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
3:1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo.
3:2 Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis,
3:3 adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
3:4 Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”, nonne homines estis?
3:5 Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
<
3:6 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
3:7 itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
3:8 Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
3:9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.
3:10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet;
<
3:11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus.
3:12 Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,
3:13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
3:14 Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet;
3:15 si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
<
3:16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
3:17 Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
3:18 Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
3:19 Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;
3:20 et iterum: “ Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt ”.
<
3:21 Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,
3:22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt,
3:23 vos autem Christi, Christus autem Dei.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
4:1 Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
4:2 Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
4:3 Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico;
4:4 nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!
4:5 Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
<
4:6 Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “ Ne supra quae scripta sunt ”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum.
4:7 Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
4:8 Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus.
4:9 Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
4:10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles.
<
4:11 Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
4:12 et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
4:13 blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.
4:14 Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam;
4:15 nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
<
4:16 Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
4:17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
4:18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam;
4:19 veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
4:20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
<
4:21 Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis?
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
5:1 Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
5:2 Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit?
5:3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
5:4 in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu,
5:5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
<
5:6 Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
5:7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus!
5:8 Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
5:9 Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.
5:10 Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse!
<
5:11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.
5:12 Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis?
5:13 Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 6
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
6:1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos?
6:2 An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
6:3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
6:4 Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
6:5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
<
6:6 Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles?
6:7 Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
6:8 Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
6:9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
6:10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
<
6:11 Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
6:12 “ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate.
6:13 “ Esca ventri, et venter escis! ”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;
6:14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
6:15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
<
6:16 An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.
6:17 Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est.
6:18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
6:19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
6:20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
<
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 7
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
7:1 De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere;
7:2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
7:3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
7:4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.
7:5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
<
7:6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7:7 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
7:8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego;
7:9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.
7:10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere
<
7:11 — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere.
7:12 Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam;
7:13 et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum.
7:14 Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt.
7:15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus.
<
7:16 Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?
7:17 Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo.
7:18 Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur!
7:19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
7:20 Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
<
7:21 Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere!
7:22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
7:23 Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
7:24 Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum.
7:25 De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
<
7:26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
7:27 Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem.
7:28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco.
7:29 Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint,
7:30 et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes,
<
7:31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
7:32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;
7:33 qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori,
7:34 et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
7:35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione.
<
7:36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant.
7:37 Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet;
7:38 igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet.
7:39 Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
7:40 Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.
<
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 8
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
8:1 De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
8:2 Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire;
8:3 si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
8:4 De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.
8:5 Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi,
<
8:6 nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
8:7 Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.
8:8 Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.
8:9 Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
8:10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
<
8:11 Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!
8:12 Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
8:13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 9
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
9:1 Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino?
9:2 Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
9:3 Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.
9:4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
9:5 Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas?
<
9:6 Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi?
9:7 Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat?
9:8 Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit?
9:9 Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo?
9:10 An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.
<
9:11 Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
9:12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.
9:13 Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur?
9:14 Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
9:15 Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet.
<
9:16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!
9:17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
9:18 Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio.
9:19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem.
9:20 Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem;
<
9:21 his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant;
9:22 factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.
9:23 Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar.
9:24 Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.
9:25 Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
<
9:26 Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans;
9:27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 10
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
10:1 Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
10:2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
10:3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
10:4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
10:5 Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
<
10:6 Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
10:7 Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.
10:8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
10:9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
10:10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
<
10:11 Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
10:12 Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
10:13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
10:14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
10:15 Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:
<
10:16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
10:17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
10:18 Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
10:19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
10:20 Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
<
10:21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
10:22 An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
10:23 “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant.
10:24 Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
10:25 Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;
<
10:26 Domini enim est terra, et plenitudo eius.
10:27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
10:28 Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
10:29 conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?
10:30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
<
10:31 Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
10:32 Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
10:33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 11
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
11:1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
11:2 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.
11:3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
11:4 Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum;
11:5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur.
<
11:6 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
11:7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
11:8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;
11:9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
11:10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
<
11:11 Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;
11:12 nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.
11:13 In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum?
11:14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi;
11:15 mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.
<
11:16 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
11:17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.
11:18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.
11:19 Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
11:20 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;
<
11:21 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
11:22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
11:23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
11:24 et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;
11:25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”.
<
11:26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
11:27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
11:28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
11:29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
11:30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
<
11:31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;
11:32 dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur
11:33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
11:34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 12
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
12:1 De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare.
12:2 Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
12:3 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
12:4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
12:5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
<
12:6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
12:7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
12:8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
12:9 alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
12:10 alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
<
12:11 haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
12:12 Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
12:13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
12:14 Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
12:15 Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore;
<
12:16 et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore.
12:17 Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
12:18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.
12:19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
12:20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
<
12:21 Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”.
12:22 Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
12:23 et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
12:24 honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
12:25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
<
12:26 Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
12:27 Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
12:28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
12:29 Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
12:30 Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
<
12:31 Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 13
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
13:1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
13:2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
13:3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
13:4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
13:5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
<
13:6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
13:7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
13:8 Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.
13:9 Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
13:10 cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
<
13:11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
13:12 Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
13:13 Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 14
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
14:1 Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis.
14:2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.
14:3 Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes.
14:4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat.
14:5 Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.
<
14:6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?
14:7 Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur?
14:8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
14:9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes.
14:10 Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.
<
14:11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.
14:12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis.
14:13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.
14:14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
14:15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
<
14:16 Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “ Amen! ” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit?
14:17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
14:18 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor;
14:19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua.
14:20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
<
14:21 In lege scriptum est: “ In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me ”, dicit Dominus.
14:22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus.
14:23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?
14:24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,
14:25 occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”.
<
14:26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
14:27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;
14:28 si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.
14:29 Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent;
14:30 quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
<
14:31 Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur;
14:32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt;
14:33 non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,
14:34 mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
14:35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
<
14:36 An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit?
14:37 Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.
14:38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.
14:39 Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere;
14:40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.
<
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 15
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
15:1 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
15:2 per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
15:3 Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas
15:4 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas
15:5 et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;
<
15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt;
15:7 deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus;
15:8 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
15:9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
15:10 gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.
<
15:11 Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis.
15:12 Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
15:13 Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!
15:14 Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra;
15:15 invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt.
<
15:16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;
15:17 quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris.
15:18 Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.
15:19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
15:20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.
<
15:21 Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
15:22 sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
15:23 Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius;
15:24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
15:25 Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
<
15:26 Novissima autem inimica destruetur mors;
15:27 omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
15:28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
15:29 Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?
15:30 Ut quid et nos periclitamur omni hora?
<
15:31 Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro!
15:32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
15:33 Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”.
15:34 Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor.
15:35 Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”.
<
15:36 Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur;
15:37 et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.
15:38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus.
15:39 Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
15:40 Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
<
15:41 Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate.
15:42 Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;
15:43 seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute;
15:44 seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale.
15:45 Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
<
15:46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale.
15:47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.
15:48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;
15:49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.
15:50 Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.
<
15:51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,
15:52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
15:53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.
15:54 Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria.
15:55 Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ”.
<
15:56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.
15:57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
15:58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
* ----------------------------------------
Ad Corinthios I Caput 16
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
16:1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
16:2 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
16:3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;
16:4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
16:5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
<
16:6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.
16:7 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
16:8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
16:9 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.
16:10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;
<
16:11 ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.
16:12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.
16:13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
16:14 omnia vestra in caritate fiant.
16:15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
<
16:16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
16:17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt;
16:18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.
16:19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
16:20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
<
16:21 Salutatio mea manu Pauli.
16:22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
16:23 Gratia Domini Iesu vobiscum.
16:24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
* ----------------------------------------
FINIS <