* ----------------------------------------
Ad Colossenses Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
1:1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater
1:2 his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
1:3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
1:4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,
1:5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,
<
1:6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;
1:7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
1:8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
1:9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,
1:10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
<
1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
1:12 gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
1:14 in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
1:15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,
<
1:16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
1:17 et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant.
1:18 Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
1:19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
1:20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
<
1:21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
1:22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;
1:23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
1:24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
1:25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei;
<
1:26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
1:27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
1:28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;
1:29 ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.
* ----------------------------------------
Ad Colossenses Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
2:1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
2:2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
2:3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
2:4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
2:5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
<
2:6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
2:7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
2:8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
2:9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
2:10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis;
<
2:11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
2:12 consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
2:13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
2:14 delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
2:15 exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
<
2:16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
2:17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
2:18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
2:19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
2:20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
<
2:21 “ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
2:22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
2:23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
* ----------------------------------------
Ad Colossenses Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
3:1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
3:2 quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
3:3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
3:4 Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
3:5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
<
3:6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
3:7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
3:8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
3:9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
3:10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
<
3:11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
3:12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
3:13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
3:14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
3:15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
<
3:16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
3:17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
3:18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
3:19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
3:20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.
<
3:21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
3:22 Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
3:23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,
3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite;
3:25 qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
<
* ----------------------------------------
Ad Colossenses Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
4:1 Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
4:2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
4:3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
4:4 ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
4:5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
<
4:6 Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
4:7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,
4:9 cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
4:10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
<
4:11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
4:12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
4:13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
4:14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
4:15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
<
4:16 Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
4:17 Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.
4:18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.
* ----------------------------------------
FINIS <