* ----------------------------------------
Ad Thessalonicenses II Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
1:1 Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo:
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1:3 Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
1:4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis,
1:5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini;
<
1:6 si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant,
1:7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius,
1:8 in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu;
1:9 qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius,
1:10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
<
1:11 Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute;
1:12 ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
* ----------------------------------------
Ad Thessalonicenses II Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
2:1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum,
2:2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
2:3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
2:4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
2:5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?
<
2:6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore.
2:7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.
2:8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,
2:9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
2:10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.
<
2:11 Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,
2:12 ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
2:13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis;
2:14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
2:15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
<
2:16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia,
2:17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
* ----------------------------------------
Ad Thessalonicenses II Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
3:1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,
3:2 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.
3:3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
3:4 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis.
3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
<
3:6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
3:7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
3:8 neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
3:9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
3:10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
<
3:11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;
3:12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
3:13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
3:14 Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
3:15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
<
3:16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
3:17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
3:18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
* ----------------------------------------
FINIS <