* ----------------------------------------
Ad Timotheum I Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
1:1 Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,
1:2 Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
1:3 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent
1:4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1:5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
<
1:6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
1:7 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
1:8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,
1:9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
1:10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
<
1:11 secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
1:12 Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio,
1:13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
1:14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
1:15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
<
1:16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
1:17 Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
1:18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam
1:19 habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;
1:20 ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
<
* ----------------------------------------
Ad Timotheum I Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
2:1 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,
2:2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
2:3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,
2:4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
2:5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
<
2:6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;
2:7 in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
2:8 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione;
2:9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
2:10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
<
2:11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;
2:12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.
2:13 Adam enim primus formatus est, deinde Eva;
2:14 et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
2:15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
<
* ----------------------------------------
Ad Timotheum I Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
3:1 Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.
3:2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
3:3 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
3:4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate
3:5 — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C,
<
3:6 non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli.
3:7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
3:8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
3:10 Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes.
<
3:11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
3:12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;
3:13 qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
3:14 Haec tibi scribo sperans venire ad te cito;
3:15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
<
3:16 Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.
* ----------------------------------------
Ad Timotheum I Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
4:1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
4:2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
4:3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
4:4 Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
4:5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
<
4:6 Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;
4:7 profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
4:8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
4:9 Fidelis sermo et omni acceptione dignus:
4:10 in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.
<
4:11 Praecipe haec et doce.
4:12 Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
4:13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.
4:14 Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
4:15 Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
<
4:16 Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.
* ----------------------------------------
Ad Timotheum I Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
5:1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,
5:2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
5:3 Viduas honora, quae vere viduae sunt.
5:4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
5:5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
<
5:6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est.
5:7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.
5:8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
5:9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
5:10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
<
5:11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,
5:12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
5:13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
5:14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
5:15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
<
5:16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
5:17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
5:18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.
5:19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.
5:20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
<
5:21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
5:22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
5:23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
5:24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
5:25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.
<
* ----------------------------------------
Ad Timotheum I Caput 6
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
6:1 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
6:2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.
6:3 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,
6:4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
6:5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
<
6:6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
6:7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
6:8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
6:9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;
6:10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
<
6:11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
6:12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
6:13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
6:14 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
<
6:16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
6:17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
6:18 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare,
6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
6:20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
<
6:21 quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
* ----------------------------------------
FINIS <