* ----------------------------------------
Ad Titum Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
1:1 Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fi dem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est
1:2 in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;
1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei,
1:4 Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
1:5 Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui,
<
1:6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos.
1:7 Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,
1:8 sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
1:9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.
1:10 Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt,
<
1:11 quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia.
1:12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “ Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri ”.
1:13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
1:14 non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
1:15 Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.
<
1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi.
* ----------------------------------------
Ad Titum Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
2:1 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.
2:2 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.
2:3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,
2:4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,
2:5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
<
2:6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint.
2:7 In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,
2:8 in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
2:9 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,
2:10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
<
2:11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
2:12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
2:13 exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;
2:14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
2:15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
<
* ----------------------------------------
Ad Titum Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
3:1 Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
3:2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3:3 Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
3:4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
3:5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
<
3:6 quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,
3:7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.
3:8 Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
3:9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
3:10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
<
3:11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.
3:12 Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.
3:13 Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit.
3:14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.
3:15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis.
<
* ----------------------------------------
FINIS <