* ----------------------------------------
Ioannis III Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
1:1 Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.
1:2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.
1:3 Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.
1:4 Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
1:5 Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,
<
1:6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;
1:7 pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.
1:8 Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
1:9 Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
1:10 Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.
<
1:11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.
1:12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.
1:13 Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi;
1:14 spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
1:15 Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
<
* ----------------------------------------
FINIS <